[85]
sedebat in rostris
conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus.
escendis1, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem
esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto
foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed
attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema
imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat2.
tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses,
eumque quem3 conlegam habebas dominum habere velles,
idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.
at etiam misericordiam captabas:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.