[33]
fortissimi, dum vixistis,
nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus
neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum
sepulta1 esse poterit, cum vobis immortale monumentum
suis paene manibus senatus populusque Romanus
exstruxerit. multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis
bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus
honoris tributum est. atque utinam maiora possemus,
quando quidem a vobis maxima accepimus! vos ab urbe
furentem Antonium avertistis; vos redire molientem reppulistis.
erit igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque
litterae, divinae virtutis testes sempiternae, numquamque
de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monumentum
aut audient gratissimus sermo conticescet. ita
pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sepulta b, P. Laetus: insepulta ho
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.