[25]
quid? si etiam tarditatem adfert ista
sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim
veniet consul? an id exspectamus quoad ne1 vestigium quidem
Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent
aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui
paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem
non dedi. at hominem dignum mittent. num P. Servilio
digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod
ergo ipse nemini putavi2 dandum, ne a senatu quidem, id
ego unius iudicio delatum comprobem?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.