[26]
Caepio
Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum
cunctamque Graeciam1 tueatur, defendat, custodiat incolumemque
conservet, eique exercitui quem ipse constituit,
comparavit, praesit2, pecuniamque3 ad rem militarem, si qua
opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur4, pecuniasque
a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat,
frumentumque imperet5 operamque det ut cum suis copiis
quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis
Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule
opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque
eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule
coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae
fuisse, Q. Hortensium6 pro consule recte et ordine exque
re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro
consule cum quaestore prove quaestore7 et legatis suis provinciam
Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto
successum sit.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 totamque Graeciam D
2 praesit D: praestitit V
3 pecuniaque n2s
4 exigat utatur scripsi: utatur n2: utatur exigat cett.
5 frumentumque imperet Halm: frumentum imp. D: imp. frumentumque V
6 Q. om. V
7 cum quaestore prove quaestore Mommsen: cum quaestoribus prove quaestores V: cum q. prove q. t: cum Q. Cepione procos. bns
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.