[8]
quamquam
qui umquam aut ludi aut dies1 laetiores fuerunt quam
cum in singulis versibus2 populus Romanus maximo clamore
et plausu Bruti memoriam prosequebatur? corpus aberat
liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago
cerni videbatur. at hunc eis3 ipsis ludorum diebus videbam
in insula4 clarissimi5 adulescentis6, Cn.7 Luculli, propinqui sui
nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. eundem
vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli
civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo
hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e
patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi
classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet,
patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent.
sed quo consilio redierim initio audistis, post estis8 experti.
exspectatum igitur tempus a Bruto est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 aut dies V2n: aut audies V1: auidiis (-ius s) st: aut b
2 versibus festa est (ยง 10) med. omissis D
3 iis Muretus: his V
4 insula V2: insugula V1 (e coll. mea): insulula Garatoni
5 carissimi V: corr. Poggius
6 in Neside domi clar. adul. coni. Reid (cf. Att. xvi. 1. 1)
7 Cn. supplevi ex insugula (i. e. insugula): praenomen Luculli (cf Att. xv. 1. b. 1) loco motum est
8 potestis V: corr. Poggius
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.