[20]
at enim—nam
id exaudio—C. Caesari adulescentulo1 imperium extraordinarium
mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium
extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque
Romano. A quo praesidium res publica2, ne cogitatum
quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non
posset, huic extraordinarium imperium non darem? aut
exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est
enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus?
non igitur, quod ereptum non est, id existimandum
est datum. eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium,
nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem,
imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant
volebant sibi ab illo imperari; legio3 Martia et legio quarta
ita se contulerant4 ad auctoritatem senatus et rei publicae5
dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem.
imperium C. Caesari6 belli7 necessitas, fascis senatus
dedit. otioso vero et8 nihil agenti privato, obsecro te,
L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando
imperium senatus dedit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.