nihil umquam longius his1 Kalendis Ianuariis mihi visum
est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies
uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica
gerunt, hunc diem non exspectabant; nos2 autem, tum cum
maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret,
in senatum non vocabamur3. sed querelam praeteritorum
dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut
magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur.
atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque
attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis
pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius
sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque
confiderem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.