[44]
Caesar autem annis multis minor veteranos
cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est
causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae
Italiae, quae dis hominibusque1 gratissima. et Pompeius
ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum
accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps
exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. ille2 adversariorum
partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex
Antoni amicis sed amicioribus libertatis3 contra Antonium
confecit exercitum. illius opibus Sulla regnavit: huius
praesidio Antoni dominatus oppressus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.