[19]
Caesar ipse qui
illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis
gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae1 remittebat:
te nulla sua2 calamitate civitas satiare tam fidelis
potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem
sine iracundia dico omnia3 nec tamen sine dolore animi4:
neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus
huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit5, Calene, non
possum. antea6 deterrere te ne popularis esses non poteramus:
exorare7 nunc ut sis popularis non possumus. satis
multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore.
credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo
animo laturum8 amici.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.