[8]
hoc bellum quintum
civile geritur—atque omnia in nostram aetatem inciderunt—primum
non modo non1 in dissensione et discordia
civium sed in maxima consensione incredibilique concordia.
omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. cum
omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat.
quae est igitur in medio belli causa posita? nos deorum2
immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque
populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges,
iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus:
contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia
perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet,
fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.