ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea
quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter
consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum
sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque
rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam
quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero
usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex
eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo
templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque
renovavi1 vetus exemplum; Graecum etiam verbum
usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat2 civitas
illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna
delendam censui.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.