14. illud magis vereor ne ignorans verum
iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis
et metui a civibus tuis quam diligi malis1. quod si ita putas,
totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re
publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui
vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum,
caducum.
[34]
quod videmus etiam in fabula illi ipsi2 qui
'oderint, dum metuant' dixerit3 perniciosum fuisse. Vtinam,
M. Antoni4, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti
multa ex me5 eaque6 saepissime. Putasne illum immortalitatem
mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam
metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse
parem ceteris7, principem dignitate. itaque, ut omittam res
avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim8
quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est
interfectus.
[35]
sed quid oratione te flectam? si enim exitus
C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam
metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem
qui beatum fuisse9 putant, miseri ipsi sunt. beatus est nemo
qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa
interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso,
et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam
ut natum esse te10 cives tui gaudeant: sine quo nec beatus
nec carus11 nec iucundus quisquam esse12 omnino potest13.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quam diligi malis D (cf. Off. ii. 29): om. V
2 in fabulis ipsi illi D
3 dixerint D
4 M. Vc: om. nst
5 audisti multa ex me V: multa audisti ex me cns: multa ex me audisti t
6 eaque Faernus: aquae V: om. D
7 cum ceteris D
8 mallem D
9 fuisse om. t
10 te om. V1
11 carus scripsi: clarus codd. (cf. v. 49, x 8, Cael. 72, Deiot. 15) nec iucundus Weber (cf. § 37): nec unctus V: om. D: nec tutus Muretus: nec diuturnus Mittelmeyer: nec munitus P. R. Müller
12 esse quisquam D
13 omnino potest Muretus: omni potestate V: potest D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.