previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. tu1 autem, M. Antoni, —absentem enim2 appellounum illum diem quo in aede telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? quae fuit oratio3 de concordia! quanto metu senatus4, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum5, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum6, illo primum7 die conlegam tibi esse voluisti; cum8 tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit! [32] quo senatus die laetior, quo populus Romanus9? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. proximo10, altero11, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum12 vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti. num te, [33] cum haec13 pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae14 paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam15 solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses!


1 te D

2 enim om. D

3 oratio tua Muretus

4 senatus Ernesti: veteranis V1: veteri s: veter v: cetera n: veterani V2ct, del. Manutius (corruptelas e varia lectione ad veteris § 30 in mg. archetypi posita ortas esse arbitror, cf. Deiot. 24)

5 cum collegam tuum V: tum collegam t: tu collegam c: tuum collegam ns

6 auspiciorum ... nuntiatorum Faernus: auspiciorum a te ipso augure pronuntiate V1 (-ante V2): auspicia te ipso augure nuntiante D

7 primo D

8 cum Halm: K. (R. s) D: om. V

9 populus Rom. om. V1

10 proximo del. Eberhard

11 altero del. Cobet

12 Marcum suppl. Gulielmius

13 haec cum te D

14 num gloriae V2D, Cus.: om. V1

15 in te ... quamquam om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: