12.
[29]
sed per deos immortalis!—te enim intuens, Dolabella,
qui es mihi carissimus1, non possum de utriusque vestrum
errore2 reticere. credo enim vos nobilis homines magna
quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli
suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque
contempta est, non opes violentas et populo Romano
minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam
concupivisse. est autem3 gloria laus4 recte factorum magnorumque
in rem publicam fama5 meritorum, quae cum optimi
cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur.
dicerem,
[30]
Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te
praeter ceteros6 paulisper esse expertum viderem. quem
potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam
cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus
sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata7
te domum recepisti? cuius ordinis, cuius generis, cuius
denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se
non obtulerunt8? quin mihi etiam, quo auctore te in his
rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo
nomine gratulabantur. recordare, quaeso, Dolabella, consensum
illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter
quas fuerant tibi offensi significarent9 se10 beneficio novo
memoriam veteris doloris abiecisse.
[31]
hanc tu, P. Dolabella,—
magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo
animo tantam dignitatem deponere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 qui es mihi carissimus om. V1
2 de ... errore D: errorem V
3 est autem V1: ea est autem V2ct: ea autem est ns
4 et laus V2D: fort. est autem gloria ea laus
5 fama c et Isidorus Origg. ii. 30. 2 (cf. Marc. 26; de Invent. ii. 166): om. cett.
6 praeter ceteros om. D
7 urbe incendio et caedis metu liberata V2 (cf. Fam. ix. 14. 8): om. V1D
8 obtulerunt ct: tulerunt V: optarent ns
9 significarent Vt: significar~t c: significaverunt ns
10 se om. V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.