previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [24] de exsilio reducti a mortuo1; civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. ergo haec uno, verum2 optimo auctore domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis3 inspectantibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publicam contineri4 putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus acta Caesaris evertendas5 putamus6? [25] ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illud7 quidem licuit. illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi8 leges malas metuat. paratos habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. 'quas tu mihi' inquit 'intercessiones, quas religiones?' eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. 'neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.' quid tum? [26] quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: “consules populum iure rogaverunt”—hocine a9 maioribus accepimus ius rogandi?—“populusque iure scivit.” qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haec10 dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete11!


1 a mortuo om. ns

2 verum V: viro D

3 nobis nouos V1: vobis Naugerius (1)

4 continere D

5 vertendas D

6 putamus Vc: putabimus nt: putavimus s

7 illud om. V1: id Halm sine ulla V: nulla D

8 plebi V1: plebis (pl.) V2D

9 hoc enim a V2D

10 atque ego haec (haec ego n) D

11 vim: arma removete ed. R (ita cns): vim arma, removete Poggius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: