previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [36] populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus vos non1 satis moveri permoleste fero. quid enim gladiatoribus2 clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus3 tribunis plebis qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem? quid? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna4 vobis videbantur? O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis5, qui ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium6 populus Romanus tribueret7 absenti8, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret. [37] equidem is sum qui istos plausus, cum popularibus9 civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti10 fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est11; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, quibus est ipse12 carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium13 in quo meminimus? certe in nullo. [38] quid igitur? hoc vos, per deos immortalis! quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita cogitare non14 censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit?

cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non15 tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi fere16 satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.


1 vos non Poggius: vobis vo V: non s2: om. cett.

2 gladiatoriis D

3 duobus Faernus: ii V: u t: hi n: his cs

4 parum magna V: parva D

5 non putabitis (-batis t) Bruto D

6 studium suum V2

7 tribueret V2: tribuerit V1D

8 ut absenti V: absenti, ut Faernus

9 a popularibus c (at vid. Madvig, Opusc. i. 203): a populi parte Campe

10 A. om. V1

11 esset D

12 ipse om. D

13 omnium om. V

14 non om. D

15 et om. D

16 mihi fere D: qui mihi fere V: quia mihi fere coni. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: