previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [7] exposui, patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, quae plus admirationis habet, breviter exponam. cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe1 transmissio in Graeciam laudabatur: quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. veritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum provectus reiectus austro2 sum in eum ipsum locum unde conscenderam. [8] Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. Antoni3 contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. addebant praetereafit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod4 nuntiant laetiusrem conventuram: Kalendis5 senatum frequentem6 fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum.


1 ab urbe ea D

2 transmitteremus austro V1 med. omissis: nec ita multum si coniuctus proiectus add. V2

3 M. om. V

4 quo cs: quod Vnt

5 Kalendis Sextilibus (Sex. V) add. codd., del. Madvig: Kal. Sept. Halm

6 senatum frequentem om. V1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: