previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [19] quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve1 plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posse2 Caesaris acta servari? quid? lege3 quae promulgata est de tertia decuria4 nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis5? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit6 in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. [20] at quae est7 ista tertia decuria? 'centurionum' inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia8, Aurelia non patebat? 'census praefiniebatur,' inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi9 qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. 'non quaero' inquit 'istos: quicumque ordinem duxit, iudicet.' at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius10, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'non quaero' inquit 'ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse.' O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut11 ei res12 in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.


1 neve Vc: neu nst

2 posse om. D

3 ea lege D

4 decuria iudicum D

5 evertistis ct

6 retulit V1D

7 est om. V

8 etiamne Pompeia D

9 honestissimi atque fortissimi D

10 laudatius D

11 ut ii t: uti V: ut hi cns

12 res om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: