previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [21] altera promulgata lex est ut et1 de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. haec2 utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? quis est enim hodie cuius intersit istam legem manere3? nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. 'at res popularis4.' Vtinam quidem aliquid velletis esse5 populare! omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus? [22] sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se6 multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortari7 adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestem8 furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate9 sublatis? [23] quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei qui10 maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamen11 ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges Caesar12 tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas videtis.


1 ut et V: ut D maiestatis Halm: maiestates V: de maiestate D

2 haec haec cum t: haecum cn1s1

3 manere V: venire D: valere Orelli istis legibus D

4 ad res populares (-is V2) codd.: corr. Naugerius (1)

5 esse del. Eberhard

6 obici se D: obicere V1: obicere se V2

7 adhortari D

8 ad rei p. pestem D

9 de vi et maiestate V: de vi et de maiestate D, del. Cobet (peiore numero

10 itemque ei qui D et Arusian. K. vii. p. 469: itemque V

11 tamen om. D

12 Caesar leges D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: