previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[179]

[180] Aeneas merita personarum vilibus officiis interesse non debent: quod bene servat ubique Vergilius, ut hoc loco, item in sexto cum diversis officiis Troianos diceret occupatos, aitat pius Aeneas arces quibus altus Apollo praesidet” : nisi cum causa pietatis intervenit, ut ad sepeliendum socium Misenum de Aenea dixitparibusque accingitur armis” . scopulum id est speculam. et quando speculationem significamus, generis est feminini, utspecula Misenus ab alta” . speculum autem, in quo nos intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalisspeculum civilis sarcina belli” .

[181] late petit in quantum potest. pelago in pelagus, utinferretque deos Latio” . anthea si quem aut ordo est 'ascendit scopulum requisiturus Anthea Capyn Caicum, si quem videat'. et usus est hoc genere elocutionis, quo et Terentius, qui dixitquod plerique omnes faciunt adulescentuli” . atqui nihil tam contrarium; omnes enim generale est, plerique speciale: ordo ergo est, quod omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, plerique equos alere, plerique canes. aut certe 'quem' vacat, ut superius diximus istas frequenter vacare particulas, ut ipse VergiliusRhebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est” . nemo enim dicit 'si qua ulla', sed 'si ulla': vacat ergo 'qua'. item in Lucilioet quem Pamphilum quaeris” 'quem' vacat, nam de uno loquebatur. ergo 'si quem videat' pro 'si videat' posuit, cui contrarium ponebant veteres 'nullum', id est 'si quem vidisti' 'nullum vidi' pro 'non vidi'. sane legitur et 'si qua', ut sit 'si qua ratione'.

[182] phrygias Troianas, Troia enim in Phrygia provincia est. et veri simile est, Aeneam de omni ipsa provincia socios habere potuisse. in secundo enim aitundique convenere animis opibusque parati” . dicta autem Phrygia ab Aesopi filia Phrygia. biremis naves habentes remorum ordinem geminum, ut alibitriplici pubes quam Dardana versu inpellunt” . quidam tamen 'biremes' ad suum tempus volunt dixisse Vergilium, negantes Troicis temporibus biremes fuisse. Varro enim ait post aliquot annos inventas biremes.

[183] in puppibus arma caici quia navigantum militum est puppibus arma religare, ut alibipacem orare manu, praefigere puppibus arma” . fiebat hoc autem et signi gratia. aut 'arma' pro navalibus armamentis, utcolligere arma iubet” , quia solent naves a velificatione facile cognosci.

[184] cervos cervi dicti sunt ἀπὸ τῶν κεράτων, id est a cornibus. sciendum autem est etiam Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipere. sed cervi non sunt in provincia proconsulari, ad quam venit Aeneas. aut fictum ergo est secundum poeticum morem, aut ob hoc dictum, quia heroicis temporibus ubique omnia nascebantur per se, ut ipseomnis feret omnia tellus” . aut possunt tunc fuisse, sed ut multis aliis locis variae mutationes factae: licet quidam cervos pro quacumque fera dictos accipiant, quia post ait 'inplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae'. nam male quidam eos de vicinis insulis transfretasse tradunt, et ideo 'errantes', quod in ignotis locis essent.

[185] errantes pascentes, ut alibimille meae Siculis errant in montibus agnae” ; re vera enim dum pascuntur, vagantur. et in septimo de cervoerrabat silvis” . tota inter 'totum' et 'omne' hoc interest, quod 'totum' dicimus unius corporis plenitudinem, 'omne' de universis dicimus, ut puta 'totum auditorium habet scolasticos', hoc est plenum est auditorium scolasticis; 'omne auditorium habet scolasticos', id est omnia auditoria. usurpant tamen poetae et ista confundunt, ut hoc loco 'tota' pro omnibus posuit, et contra pro tota 'omnem' posuit, ut estomnemque reverti per Troiam” . Statiuset totos in poenam ordire nepotes” , id est omnes. plerique derivationem dicunt ab eo quod est 'tot' 'totus', ut ab eo quod est 'quot' 'quotus'. sed illud notandum, quia in derivatione mutat plerumque naturam; nam cum 'tot' naturaliter brevis sit, 'totus' producitur, 'quotus' vero secundum originem suam brevis remanet. armenta videtur nove de cervis dixisse, cum armenta proprie boum sint vel equorum vel ceterorum quibus in armis utimur.

[186] agmen agmen proprie dicitur ordinata multitudo, ut est ambulantis exercitus; neque enim in uno loco stans agmen vocatur, aut si inventum fuerit usurpatum est: unde bene adiecit 'longum', ut incedentum ostenderet significationem.

[187] constitit 'con' secundum naturam brevis est semper, excepto quum s littera vel f sequitur; tunc enim tantum producitur, sicut 'in' syllaba, ut insula, infula. hic pro tunc, aut pro ibi. celeres potest et pro celeriter accipi.

[188] corripvit aut de pharetra corripuit, ut estcorripit hic subita trepidus formidine ferrum” , aut ab Achate, ut eum secutum esse per silentium intellegamus, ut illo loconi iam praemissus Achates adforet” , itemnunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit” . aut 'corripuit', ut cervorum celeritatem praeciperet. gerebat aut tunc, aut quae gerere consueverat.

[190] cornibus arboreis aut subaudi 'cum', ut illo locoatque Ixionii vento rota constitit orbis” , id est cum vento; aut certe secundum supra dictam figuram 'cornibus arboreis' pro cornuum arboreorum. melius tamen est ut 'cum' subaudias. tum vvlgus bene 'vulgus' ductoribus interemptis. Enniusavium vulguset alibihastarum” , id est multitudinem hastarum et avium.

[191] miscet perturbat, circumagit, insequitur. frondea pro frondosa posuit. plerumque enim dum varietati declinationis student poetae mutant proprietatem; nam frondeum est totum de frondibus, ut torus, frondosus vero est lucus; licet enim abundet frondibus, non tamen est de frondibus totus: ut saxeus et saxosus. turbam multitudinem. Cicero in Verrinisvidet in turba Verrem” , Plautus in Amphitrionedeinde utrique imperatores in medium exeunt extra turbam ordinum(Am. 223).

[192] quam septem bene definit numerum; necessitatis enim est haec venatio, non voluptatis, in qua plura requiruntur. nec enim conveniebat, sociis diversis modis laborantibus, voluptati operam dare. victor hoc loco propositi effector, ut estatque rotis insistere victor” .

[193] fundat hvmi per humum. et est adverbialiter positum, uthumi nitens” , id est per humum. cum navibus cacenphaton in sermone, quod fit si 'cum' particulam n littera sequatur. notandum sane est, quod non omnia persequitur, neque enim indicat, quo delati sunt cervi.

[194] hinc pro inde vel post, abutitur enim adverbiis more suo. partitur Sallustius aitprovincias inter se partiverant” , nam et partio et partior dicimus: et est verbum de his, quae cum utramque recipiant declinationem pro nostra voluntate, activae tamen sunt significationis, ut punio punior, fabrico fabricor, lavo lavor. quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter activam passivamque significationem, ut dicamus tondeo alterum tondeor ab altero; sed hoc in aliis verbis dicere non possumus, ut fabrico fabricor, pasco pascor; nam legimusflorem depasta salictietpascuntur vero dumos” . sunt autem alia verba, quae activae significationis declinationisque sunt, ut caedo, sunt quae passivae, ut caedor. invenimus tamen, activam declinationem significationem habere passivam, ut vapulo, et contra declinationem passivam activam habere significationem, ut loquor. haec ergo caute ab illis segreganda sunt verbis.

[195] vina bonus quae deinde cadis onerarat acestes ordo est 'deinde vina partitur, quae Acestes dedit'. 'bonus' autem hic largus vel liberalis. sane etiam Aeneam bonum pro laude appellat, ut in quintoquos bonus Aeneas dictis solatur amicis” . bonum etiam pro forti dicit Sallustiussane bonus ea tempestate contra pericula et ambitionem” . item in Catilinased libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit” . de Acestis autem origine fabula in quinto libro est. deinde una syllaba metri causa excluditur.

[196] trinacrio Graecum est propter tria ἄκρα, id est promunturia, Lilybaeum, Pachynum, Pelorum. Latine autem Triquetra dicitur. sane Philostephanus περὶ τῶν νήσων sine r littera Trinaciam appellatὅτι Τρίνακος αὐτῆς πρῶτος ἐβασίλευσεν” . heros vir fortis, semideus, plus ab homine habens, ut ait Hesiodus.

[197] dictis maerentia bene ante epulas et hortatur socios et solatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: