previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[80]

[81] haec ubi dicta et a Iunone et ab Aeolo. et 'dicta' si nomen est, dedit, si participium, deest sunt. et 'haec ubi dicta' pro postquam, adverbium locale pro temporali. cavum ordo est, conversa cuspide cavum montem in latus inpulit. et alibiin latus inque feri curvam compagibus alvum contorsit” . alii 'in latus' pro latus accipiunt. Enniusnam me gravis impetus Orci percutit in latus” . inpulit in latus] quasi in rem quae facile cedit ictui.

[82] agmine vel inpetu vel multitudine. agmen enim polysemus sermo est. nam inpetum significat, utilli agmine certo Laocoonta petunt” ; multitudinem, utvocat agmina saeva sororum” . etiam incedentem exercitum 'agmen' vocamus.

[83] qua data et in undecimocoeant in foedera dextrae qua datur” . 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad votum ventorum videtur rettulisse. porta omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest vel inportari vel exportari aliquid. aut ideo 'porta', quia 'agmine' dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est. turbine vi ventorum. et sciendum est, quod quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut HoratiusTurbonis in armis” .

[84] incubvere mari tria dicit elementa turbata: 'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.

[85] evrusque notusque cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, utstridens aquilone procella” . una evrusque notusque et africus] bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat. ideo Homerus de eoκαὶ βορέης αἰθρηγενέτης, μέγα κῦμα κυλίνδων” . rvunt autem modo eruunt. procellis procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat.

[87] insequitur clamorque virum quia praecesserat ventorum sonus, quem et ipsum clamorem possumus dicere. stridorque rvdentum proprie; nam in funibus stridor est. 'stridor' autem est sibilus. Pacuvius in Teucroarmamentum stridor et rudentum sibilus” .

[88] eripiunt s. n. Accius in Clytemestradeum regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit” .

[89] teucrorum ex oculis numquam enim totum caelum nubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flaverint venti. quod autem dixit diem eripi, ad videntum oculos rettulit, non ad naturam. teucrorum e. o.] bene 'Teucrorum', quibus tempestas inmissa erat. nox incubat nox dicta, quod oculis noceat. 'incubat' autem ideo dixit, quod alienum tempus invasit. nam incubare proprie dicitur per vim rem alienam velle tenere. aut certe 'nox incubat', ut nihil intervalli esset inter tenebras et mare. aut tempestates, ut in georgicisipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra” .

[90] poli axes, id est extremae partes caeli. duo enim sunt, notius et borius, a quibus totum caelum contonuisse significat. aether aetherem hoc loco pro aere posuit. nubes enim, unde et fulmina, aeris sunt, non aetheris: et frequenter Vergilius duo ista confundit.

[91] intentant minantur, ingerunt. omnia autem ad superiora rettulit.

[92] extemplo ilico statim. et est augurum sermo. templum enim dicitur locus manu designatus in aere, post quem factum ilico captantur auguria. Aeneae servavit τὸ πρέπον, ut Aeneam ultimum territum dicat. frigore timore. et est reciproca translatio; nam et timor pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in Terentiouxorem tuam pavitare aiuntnon timere, sed laborare frigoribus; utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore urere dicimus, ut estaut Boreae penetrabile frigus adurat” . nam et Graeci φρικτὰ dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [“δῶρα μὲν οὐκ ἔτ᾽ ὀνοστά” ]. Livius in Odyssiaigitur demum Ulixi cor frixit prae pavore” . reprehenditur sane hoc loco Vergilius, quod improprie hos versus Homeri transtuleritκαὶ τότ Ὀδυσσῆος λύτο γούνατα, καὶ φίλον ἦτορ, ὀχθήσας δ᾽ ἄρα εἶπε πρὸς ὃν μεγαλήτορα θυμόν” . nam 'solvuntur frigore membra' longe aliud est, quam λύτο γούνατα: et 'duplices tendens ad sidera palmas talia voce refert' molle, cum illud magis altum et heroicae personae πρὸς ὃν μεγαλήτορα θυμόν. praeterea quis interdiu manus ad sidera tollit, aut quis ad caelum manum tendens non aliud precatur potius, quam dicit 'o terque quaterque beati'? et ille intra se, ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur.

[93] ingemit non propter mortem ingemit, sequitur enim 'o terque quaterque beati', sed propter mortis genus. grave enim est secundum Homerum perire naufragio, quia anima ignea est et exstingui videtur in mari, id est elemento contrario. duplices duas, secundum morem antiquum. nam duplices duos dicebant, ut hoc loco, et binos duos, et utrosque pro utrumque, ut Cicerobinos habebam, iubeo promi utrosque” . item Sallustius cum de duobus loquereturhi utrique ad urbem imperatores erant” . palmas manus explicitas.

[94] talia voce refert profert. 're' abundat. alibi 'refert' respondet, utAnna refert” . sic in consuetudine dicimus: ille mihi rettulit. o terque quaterque id est saepius; finitus numerus pro infinito. et sic erupit in vocem cum dolore Homerus τρὶς μάκαρες Δαναοὶ καὶ τετράκις, οἳ τότ᾽ ὄλοντο. et hoc principium quidam acephalon dicunt, cum intellegi debeat, multa eum intra se cogitasse, postremo in haec erupisse.

[95] quis et quis et quibus significat: secundum artem enim sic dicimus. ab eo enim quod est 'a qui' in 'bus' mittit, ab eo quod est 'a quo' in 'is' mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt dativus et ablativus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus. denique Cato in originibus aitsi ques sunt populi” . et declinavit 'ques quium', ut 'puppes puppium'. moenibus altis propter Pergama, quae altissima fuerunt, ex quibus omnia alta aedificia pergama vocantur, sicut Aeschylus dicit.

[96] oppetere ore terram petere, id est mori. possumus autem sic uti hoc sermone, ut et per se plenus sit et recipiat adiectionem. ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat et animam exspirat. fortissime gentis atqui in artibus legimus superlativum gradum non nisi genetivo plurali iungi. constat quidem, sed 'gens' nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale. bene ergo iunxit, in gente enim plures sunt, ut alibi ipseditissimus agri Phoenicum” ; non enim unus est ager Phoenicum. item SallustiusRomani generis disertissimus” . aut superlativo pro comparativo usus videtur, quasi fortissimis comparandus, non ut vulgo creditur praeferendus. sane quaeritur, cur Diomedem fortissimum dixerit, cum post Achillem et Aiacem ipse sit tertius, unde et Sallustius aitprimum Graecorum Achillem” . multi dicunt ideo fortissimum, quia iuxta Homerum et Venerem vulneravit et Martem. alii ad gentem referunt, quod Achilles Thessalus fuit, Aiax Graecus, Diomedes Danaus. multi ad excusationem Aeneae volunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum, ut Iuvenalisvel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae” .

[97] tydide vocativus Graecus est; si enim latine diceret, o Tydida debuit ponere. omnia enim patronymica quae in 'des' exeunt apud Latinos primae sunt declinationis, utsaevus ubi Aeacidae telo iacet Hector” . Tydides Diomedes, Tydei et Deipyles, Adrasti filiae, filius, qui post captum Ilium ad Italiam venit, quod plenius in XI. libro habes. †eo tempore statua cum in templo Apollinis Delphici staret, vi quadam divina ad Corcyram migravit <et]2 visa est muros Corcyraeorum defendere: nam eius comminatione hostibus fugatis Corcyra bello exempta est.

[98] non potvisse quasi semper voluerit. animam hanc quasi cum dolore 'animam hanc', ac si diceret infelicem, quae ad laborem nata est. effundere secundum eos qui dicunt sanguinem esse animam, ut ipse alibipurpuream vomit ille animam” . nam alio loco aliorum opinionem sequitur, qui dicunt spiritum esse animam, unde estatque in ventos vita recessit” .

[99] saevus magnus, ut superius diximus. vel fortis, vel bellicosus, ut estet saevum Aenean agnovit Turnus in armis” . vel adversus hostes 'saevus', et est epitheton ad tempus; nam incongruum erat ab Aenea saevum Hectorem dici. aut 'saevus', quod adversum Antenorem et Aeneam et Helenum sentiens Helenam non permiserit reddi. <aut> ideo 'saevus' Hector, quia Aeneas pius. quod autem ait 'Aeacidae telo' vult ostendere feliciorem Hectorem, cui contigerit ab Achille perire, quod ipse optaverit ei congressus, sicut in V. Neptunus Veneri loquitur. et bene elegit, cum quibus perisse debuerit; ipse enim et fortis est, et numinum proles: recte ergo his iungitur, in quibus talia fuerunt.

[100] sarpedon et in ultima possumus accentum ponere et in paenultima: nam Homerus et 'Sarpedonis' declinavit et 'Sarpedontis', unde et varius accentus est: 'Sarpedonis' enim antepaenultima habet accentum, 'Sarpedontis' paenultima. sed 'Sarpedontis' usurpavit; naturalis enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut 'Memnon Memnonis, Sinon Sinonis'. si autem genetivum in 'dontis' miserit, a circumflexo venit, qui est in ultima syllaba nominativi, ut Demophn Demophntis, Laocn Laocntis. sic ergo et Sarpedn, Sarpedontis. est autem Sarpedon Iovis filius et Laodamiae, ut alio locoquin occidit una Sarpedon mea progenies” , occisus a Patroclo, Menoeti filio, armis Achillis induto. huius interitum Iuppiter prosecutus dicitur imbre sanguineo. simois nomen hoc integrum ad nos transiit, unde suo est accentu proferendum. nam si esset latinum, in antepaenultima haberet accentum, quia secunda a fine brevis est. sane bene fecisse videtur Simoentis mentionem, ut ibi videatur pati se optavisse, ubi genitus est, ut alibitune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?” sub undis et 'sub undis' legimus, et 'sub undas'. sed si 'sub undas', 'correpta' intellege, si 'sub undis', 'volvit'; varia ergo distinctio est. correpta rapta.

[101] fortia corpora hoc est virorum fortium corpora; nulla enim est in mortuis fortitudo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: