previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[68]

[69] <ubi prima> fides pelago hoc est, ubi fidem pelago habere coepimus, nos tuto navigaturos. fides pelago quia alibi aittotiens deceptus fraude sereni” .

[70] lenis crepitans avster duo epitheta posuit vitiose, ut diximus supra: fecit autem hoc prope in decem versibus. 'auster' autem quivis ventus: nam ad Thraciam aquilone navigatur. 'lenis' autem ideo quia superius aitvix prima inceperat aestas” , et lenes venti per aestatem sunt.

[71] deducunt proprie, ut e contrario 'subducunt'.

[72] terraeque urbesque recedunt physicam rem dixit: ita enim navigantibus videtur, quasi ab his terra discedat.

[73] sacra mari colitur medio ordo est: in mari medio Aegaeo colitur tellus sacra, Neptuno et Nereidum matri, id est Doridi, gratissima. fabula autem talis est: post vitiatam Latonam Iuppiter cum etiam eius sororem Asterien vitiare vellet, illa optavit a diis, ut in avem converteretur: versaque in coturnicem est. et cum vellet mare transfretare, quod est coturnicum, adflata a Iove et in lapidem conversa, diu sub fluctibus latuit. postea supplicante Iovi Latona, levata superferri aquis coepit. haec primo Neptuno et Doridi fuit consecrata. postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit. qui statim occiso Pythone ultus est matris iniuriam. sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur praebuisse obstetricis officium: unde cum Diana sit virgo, tamen a parturientibus invocatur. haec namque est Diana, Iuno, Proserpina. nata igitur duo numina terram sibi natalem errare non passa sunt, sed eam duabus insulis religaverunt. veritas vero longe alia est. nam haec insula cum terrae motu laboraret, qui fit sub terris latentibus ventis, sicut Lucanusquaerentem erumpere ventum credidit(3.460), oraculo Apollinis terrae motu caruit. nam praecepit, ne illic mortuus sepeliretur, ut in Vulcano, et iussit quaedam sacrificia fieri. postea e Mycono Gyaroque vicinis insulis populi venerunt, qui eam tenerent; quod etiam Vergilius latenter ostendit. quod autem diximus Dianam primo natam, rationis est: nam constat, primam noctem fuisse, cuius instrumentum est luna, id est Diana; post diem, quem sol efficit, qui est Apollo. ut autem Delos primo Ortygia diceretur, factum est a coturnice, quae Graece ὄρτυξ vocatur. Delos autem, quia diu latuit et post apparuit: nam δῆλον Graeci manifestum dicunt: vel quod verius est, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, manifesta illic dantur oracula. Delos autem et civitas dicitur et insula: unde interdum recipit praepositionem. item aliter: Iuno cum vidisset Latonam a Iove adamatam, iuravit eam non parituram in terris. Iuppiter mutavit eam in coturnicem, quae Graece ὄρτυξ appellatur, et monstravit ut veniret Delon, quae illis temporibus circa omnia litora ferebatur ventis. post partum vero Latonae, quo Dianam et Apollinem peperit, Ortygia dicta est quae ante Delos nominabatur, et postea Delos, cum eam Apollo revinxisset Gyaro et Mycono, altissimis montibus. sacra mari et reliqua. sane sacrum dicitur quod rite sacratur deo, ut aedes, arae, simulacra, dona. hic igitur aedium sacrarum etsi non aperte, attamen eiusdem ritus meminit, cum de insula loqueretur, in qua praeterquam ut 'sacra' dixerat, id est sacrata, gratiam quoque posuit non solum Doridi matri Nereidum, quae traduntur deae maris, sed Neptuno etiam addidit, dominatori videlicet omnium in mari deorum. tellus maior dignitas est 'tellus', quam si dixisset insula.

[74] nereidum matri Doridi, quinquaginta nympharum matri, coniugi Nerei. neptuno aegeo quia in Aegeo mari haec insula posita est. sane inter Hellespontum et Adriaticum mare omne illud mare Aegeum appellatur, quod nomen a patre Thesei Aegeo traxit. cum enim in labyrintho Minotaurus esset inclusus et quotannis ex nobilitate Atheniensium septem pueri vel puellae ad vescendum Minotauro mitterentur, tandem dolor Theseum subiit. profectus itaque est ad Minotaurum perimendum placuitque cum patre, ut <si> illud monstrum vicisset, vela candida navibus daret, si forte a Minotauro fuisset oppressus, navigium cum atris velis rediret. sed cum extinxisset Minotaurum, oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri in specula constituto triste sui interitus signum dedit; qui extinctum filium credens se praecipitavit in mare, unde Aegeum pelagus appellatum est.

[75] pius arquitenens bene 'pius', aut qui ultus est matrem de Tityo, de Niobe, de Pythone: aut quia patriam stabilivit errantem. legitur et 'prius'.

[76] mycono gyaroque revinxit quidam per historiam dictum putant; nam inter Myconum et Gyarum Syrum, unam de cycladibus esse dicunt, unde fuit Pherecydes philosophus. alii nullum auctorem alium esse adserunt, qui Delon ab Apolline religatam dicat: constat enim eam ante evagatam propter Latonae partum restitisse. alii hanc insulam inter Myconum et Gyarum humilem esse dicunt, ut his quasi vinculis contineatur. 'revinxit' autem [putant] num retraxit?

[78] coli dedit a vicinis scilicet populis. ventos contemnere propter terrae motum.

[79] apollinis urbem Delon: et est definitio.

[80] rex anius Anius [autem], rex Deli, Apollinis sacerdos, cum trium filiarum esset parens, ne unius tantum dei esset tutus auxilio, filias numini Liberi patris devovit, qui parem ei gratiam reddens effecit, ut quidquid una attigisset verteretur in fruges, altera in vinum, tertia in oleum. id cum comperisset Agamemnon, dux Argivorum, cum mille navibus oppugnaturus iret Troiam, misit qui eas accersirent, ut posset alere Graeciae exercitum. quae cum vinctae tenerentur invocaverunt Liberum patrem, quas deus in columbas vertit et ita vincula fecit effugere: unde hodieque Deli columbas violare nefas est. hunc tamen Anium Palaefatus etiam propinquum tradit Anchisae. alii dicunt huius Anii filiam occulte ab Aenea stupratam edidisse filium nominean. rex et sacerdos hic Anius Apollinis filius et sacerdos fuit, qui habuit filium Andron nomine, unde Andros insula appellata est. ad quem Anchises ante Troicum bellum consultum venerat, an Salaminam peteret comes Priamo: unde et agnoscitur. rex et sacerdos maiorum enim haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos, vel pontifex: unde hodieque imperatores pontifices dicimus.

[81] vittis et lauro vittae sacerdotis sunt, laurus vero etiam imperatoris victoris.

[82] Anchisen amicum κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus: nam quomodo fuerint amici, palam poeta non dicit.

[83] hospitio licet Probus quaerat, quid sit 'iungimus hospitio dextras', tamen septimus casus est, id est iure hospitalitatis: nam 'ad hospitium' non potest intellegi, quia iam amicus fuit. aut sicut quidam tradunt 'iungimus dextras et hospitio tecta subimus'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: