previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[309]

[312] nudato capite scilicet deposita galea, ut possit agnosci. sane quaeritur, quemadmodum 'nudato' dixerit, cum supra eum nusquam tecto induxerit capite: nam 'nudatum' est quicquid fuit ante coopertum, 'nudum' vero dicitur quod tectum ante non fuerat. ergo aut 'nudato' pro 'nudo' accipiamus, ut sit pro nomine participium: aut dicamus tectum eum habuisse caput, cum descendit ad campum: nam legimussidereo flagrans clipeo et caelestibus armis” . svos clamore vocabat utrumque exercitum iam suum vocabat, ut talis fuerit eius clamor 'cur in vos invicem ruitis mei'? autem et adverbium potest esse et nomen.

[313] repens aut subito, ut sit adverbium, id est repente, utsole recens orto” : aut 'repens discordia' pro repentina.

[316] me sinite subaudiendum 'concurrere': et est zeugma. faxo id est faciam, confirmabo: et est archaismos.

[319] alis adlapsa sagitta est utrum 'alis stridens', an 'alis adlapsa'?

[320] incertum qua pulsa manu hoc loco adhuc quidem quasi dubitat; tamen intellegimus a Iuturna inmissum quendam, qui vulneraret Aenean: quod autem paulo post Iuno dictura est de Iuturna quod movit, “non ut tela tamen, non ut contenderet arcum” , minime est mirandum: nam scimus unicuique inputari quod alter in eius fecerit gratiam, sicut estet potes in totidem classes convertere nymphas” . Aenean autem ab homine vulneratum indicat Iuppiter, paulo post dicensmortalin decuit violari vulnere divum” . turbine quod inprovisa, alii quod vehementer venerit, accipiunt.

[322] pressa est insignis 'pressa' pro 'suppressa'. et non 'insignis gloria', sed 'insignis facti', ut genetivus casus magis sit.

[323] Aeneae vulnere hic proprie: est enim huic contrariumet nostro sequitur de vulnere sanguis” . iactavit autem aut adeo fortis Aeneas et metuendus; aut adeo impium nefas visum est.

[327] molitur regit. et est acyrologia: nam proprie 'molitur' est parat. alii 'molitur' movet intellegunt, vel arripit, vel aptat.

[331] hebri fluvii Thraciae, iuxta Cypsela oppidum.

[332] sanguineus mavors gaudens sanguine, αἱμοχαρής. increpat sonat, alibi arguit, utincrepat ultro cunctantes socios” .

[334] ante notos zephyrumque volant id est ventos praevertuntur. vltima hoc est tota: si enim gemit ultima, omnis sine dubio.

[335] thraca autem id est Thracia: Cicero in de republicacoloniarum vero quae est deducta a Graecis in Asiam, Thracam, Italiam” , et non dixit 'Thraciam'.

[336] iraeque insidiaeque dei <comitatus> figurata elocutio, vario significatu idem ostendens. et non tam virtute, sed insidiiscomitatus.

[337] alacer quidam 'alacer' gestiens et rei novitate turbatus volunt, 'alacris' vero laetus.

[338] quatit exagitat. miserabile caesis h. i. miserabiliter: nomen pro adverbio, utsanguinei lugubre rubent” .

[340] mixtaque crvor hypallage est pro 'mixto cruore'.

[341] sthenelumque dedit thamyrumque plura ὁμοιοτέλευτα.

[342] ambo antiquo more 'ambo': Terentiusambo oportune vos volo” , sicut superius dictum est, cum hodie 'ambos' dicamus.

[343] ipse nutrierat solent enim plerumque filios suos aliis dare nutriendos parentes. dicendo autem 'ipse' ignotae personae hoc pronomine addit dignitatem.

[344] lycia autem pro 'in Lycia', utnon Lybiae, non ante Tyro despectus Iarbas” . paribusque ornaverat armis scilicet ut aequaliter dimicarent, aequaliter currerent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: