previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[467]

[468] ilicet confestim, ilico: quod ne diceret, metri necessitas fecit; nam 'ilico' dicimus.

[469] magna incepta quia de pace cogitabat, quae inpleri non potuit.

[471] multaque se incusat pro 'multum'. et est Graeca figura.

[472] generumque adsciverit urbi id est propter urbem, quantum de praesentibus rebus colligebatur: Lucanus de Catoneurbi pater est, urbique maritus” . gener autem ideo dicitur, quia ad augendum genus adhibetur.

[473] praefodiunt alii portas id est ante portas fossas faciunt: hoc enim est quod supra dixitpars aditus urbis firment” : quae res nimiam indicat desperationem.

[474] bello dat signum rauca crventum bucina bene 'bello dat'; nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiat: sic in septimoqua bucina signum dira dedit” . proelium autem tubae indicant, utat tuba terribilem sonitum procul aere canoro increpuit” .

[476] matronae nunc feminae. quidam sane arbitrantur inter matronam et matremfamilias hoc interesse, quod matrona dicatur primi pueri mater, materfamilias quae plures peperit. alii hoc putant rectius, matronam dici quae in matrimonium cum viro convenerit et in eo matrimonio manserit, etiam si liberi nondum fuerint: dictam matris nomine, spe atque omine, unde et matrimonium dictum. matrem vero familias eam esse, quae in mariti manu manicipioque, aut in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam in familiam quoque mariti et sui heredis locum venisset. alii matronas virgines nobiles dicunt, matresfamilias vero illas quae in matrimonium per coemptionem convenerunt: nam per quandam iuris solemnitatem in familiam migrant mariti. vocat labor vltimus omnes omnes ad laborem ultima necessitas convocat. alii 'ultimus' hypallagen volunt esse pro 'ultimis'.

[477] nec non ad templum secundum Homerum, qui inducit in summa desperatione matres ad templa concurrere, ut victoria, quae non potest viribus, possit deorum favore conquiri.

[478] subvehitur proprie: matronae enim pilentis vehebantur ad templa pergentes, utpilentis matres in mollibus” . magna matrum deest 'cum', non enim caterva subvehitur.

[479] dona ferens peplum scilicet, sicut dixit in primo, unde id omisit hoc loco.

[480] mali tanti pro 'malorum tantorum'. oculos deiecta decoros deorsum habens. et sic ait 'deiecta oculos', sicutoculos suffusa nitentes” .

[481] succedunt matres pro 'intrant'. et est ordo: succedunt matres templum ture vaporant.

[482] de limine ad preces festinantium mulierum ostenditur desiderium.

[483] armipotens praeses belli tritonia virgo antonomasiva sunt pro proprio. haec autem omnis oratio verbum ad verbum de Homero translata est. 'praeses' autem 'belli', id est quae praeest omnibus bellis, cuius nutu semper bella tractantur. sane qui 'praesens' legunt, quasi praestans in bellis intellegunt; qui 'praeses' sine n littera, quasi quae praesideat rei. sic praesides dii urbis appellantur. cuius genetivus 'praesidis' facit.

[484] frange manu telum aut tua manu, aut in eius manu tela confringe: Homerus ἆξον δὴ ἔγχος Διομήδεος.

[485] pronum sterne solo Homerus πρηνέα δὸς πεσέειν. portisque effunde sub altis Homerus Σκαιῶν προπάροιθε πυλάων. bene autem sub ipsis portis, quasi ad quas festinabat Aeneas: unde est et illudpraefodiunt alii portas” .

[486] cingitur ipse furens certatim in proelia turnus oeconomia omnis haec est: nam Turnus ideo cum mora armatur et intecto capite circa arcem incedens admonet singulos, ut et a Lavinia possit videri, et ut sit maior causa dimicandi, dum sponsae placere contendit. alii 'cingitur' propere armatur accipiunt: nam ait et 'surasque incluserat auro', et 'certatim' pro festinanter. 'cingitur' ergo accingitur: nam et Terentius de futura contentione aitaccingere” , et 'procinctus' appellatur. 'furens' amore Laviniae, quam videbat: quod etiam sequens indicat comparatio; nam dicturus estaut ille in pastus armentaque tendit equarum” . 'cingitur in proelia' id est ut proeliari posset, ut si dicas 'legor in advocationem', id est ut advocatus esse possim.

[487] iamque adeo aut vacat 'adeo': aut certe 'sic' significat, ut sit sensus: 'adeo', sic praeparatur in proelia, ut iam universa praeter galeam arma portaret. thoraca indutus omnia quae in 'ax' exeunt Graeca masculina in obliquis casibus 'a' producunt, ut 'thorax thoracis', 'pinax pinacis': nam feminina corripiunt, ut 'climax climacis', sed ad Latinum non transeunt. phalanx vero et aliter exit, et peregrinum est etiam apud Graecos.

[489] tempora nudus adhuc quod sine galea. prooeconomia est, quia mox Camillam adloquitur, et ut hortans et incendens ceteros facilius nosceretur.

[490] alta decurrens avreus arce illic enim et Amata fuerat, et Lavinia.

[491] spe iam praecipit hostem mente praeoccupat hostis adventum, utomnia praecepi” .

[492] qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis etiam haec comparatio Homeri est, verbum ad verbum translata.

[493] potitus venit ab eo quod est 'potior potiris': namsubnixus rapto potitur” , venit ab eo quod est 'potior poteris': nam, ut etiam supra diximus, verbum hoc modo tertiae, modo quartae invenitur esse coniugationis.

[495] aut adsvetus aquae figurate 'aquae adsuetus': aut 'aquae flumine perfundi adsuetus'.

[496] arrectisque fremit cervicibus alte 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronemcerviculam illum iactaturumtradunt dixisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: