previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[443]

[445] illi haec inter se aut communiter Latini, aut Drances et Turnus. castra Aeneas aciemque movebat id est ducebat exercitum, utnos castra movemus” : LucanusBrundisium decimis iubet hanc attingere castris” , decima deductione.

[453] arma manu nam praeter vocem, gestum etiam flagitantis expressit, nec est superfluum 'manu', ut quidam volunt. fremit arma ivventus expetit: et absolute, id est hoc fremebant 'arma arma'. et militaris vox est.

[454] mussant modo 'queruntur'.

[455] dissensu vario alii enim Turni dicta, alii Drancis probabant.

[457] piscosove amne padusae Padusa pars est Padi: nam Padus licet unus sit fluvius, habet tamen fluenta plurima, e quibus est Padusa, quae quibusdam locis facit paludem, quae plena est cycnorum. alii Padum tribus fontibus nasci dicunt, ex quibus uni sit vocabulum Padusa: qui diffusus in modum stagni in amnem digeritur; nam ideo 'per stagna loquacia'. alii partem fluminis Padi, in quam descenditur fossa: Valgius in elegiset placidam fossae qua iungunt ora Padusam navigat Alpini flumina magna Padi” . ceterum illud incongruum est Padusam feminino genere iuxta veteres Padum dictum: Titinius in Setinavidistin Tiberim? vidi: qui illam derivet, beaverit agrum Setinum” .

[458] stagna loquacia hypallage: in quibus habitant cycni loquaces. 'rauci' autem τῶν μέσων est: nam modo canoros significat, alias vocis pessimae: Iuvenalisrauci Theseide Cordi” : sicut 'venenum' et de bono et de malo dicitur, ut 'odor' et bonus et malus vocatur.

[459] arrepto tempore hic inventa oportunitate, id est occasione.

[460] cogite concilium Drancis vitium omnibus exprobrat, quod belli tempore in curiam conveniant, utlarga quidem semper Drance tibi copia fandi tum cum bella manus poscunt” . sedentes pigri, utinmunisque sedens aliena ad pabula fucus” : vel 'sedentes' invidiose, utsedeant spectentque Latini” .

[463] armari edice figura est, dic ut armentur: verbum verbo iunxit, uttu das epulis accumbere divum” . 'edice' autem plenus est imperativus; nam ab omnium coniugationum infinito detracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, apocopen verba patiuntur ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum. maniplis ars quidem exigebat ut 'ma' haberet accentum: 'ni' enim longa quidem est, sed ex muta et liquida: quod quotiens fit, tertia syllaba a fine sortitur accentum, ut 'latebrae' 'tenebrae'. tamen in hoc sermone ut secunda a fine accentum habeat usus obtinuit. maniplis signiferis, qui secundum antiquum morem in legione erant triginta: legio autem habebat decem cohortes, sexaginta centurias, licet in his rebus accessu temporis ducum varietas semper mutaverit militiae disciplinam.

[464] equitem messapus in armis et cum fratre coras latis diffvndite campis 'equitem in armis', id est armatum; nam figura est. 'Messapus' autem ut diceret, vitavit ὁμοιοτέλευτον: nam vitiosum erat 'Voluse' 'edice' 'Messape'. ergo 'Messapus' aut antiquus vocativus est, utHesperidum fluvius regnator aquarum” , itemsocer arma Latinus habeto” : aut certe nominativus est pro vocativo. quamquam possit etiam nominativus esse, ut sit 'Messapus et Coras equitem diffundite' pro 'diffundant': melior tamen est sensus superior.

[465] cum fratre coras scilicet Catillo, nam legimusCatillusque acerque Coras, Argiva iuventus” .

[467] qua ivsso pro 'qua iussero': et est antiquum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: