previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[138]

[141] quae modo victorem Latio pallanta ferebat 'Latio' pro 'in Latio'. bene 'modo'; uno enim eodemque die et fortiter fecit et periit, uthaec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert” . alii 'modo' paulo ante accipiunt, sed 'modo' ait cum adfectu, ut acerbior luctus de tanta mutatione nasceretur: alii 'modo' paene accipiunt.

[142] arcades ad portas rvere eos nunc Arcadas dicit qui intra civitatem sunt. multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, utit nigrum campis agmenpro 'per campos' etit portis iubare” 'per portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, utexcitum ruit ad portusetruuntque effusi carcere currus” . et 'ruere' pro 'ruebant', infinitum pro pronuntiativo. de more vetusto quia antea per noctem cadavera funerabantur cum faculis.

[143] rapvere faces 'rapuere' raptim et festinanter tulerunt. sed apud Romanos moris fuit ut noctis tempore efferrentur ad funaliaunde etiam funus dictum estquia in religiosa civitate cavebant, ne aut magistratibus occurrerent aut sacerdotibus, quorum oculos nolebant alieno funere violari. inde etiam qui funeri praeerant a vespera primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur. et magis moris Romani ut inpuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere inmaturae subolis domus funestaretur: quod praecipue accidebat in eorum qui in magistratu erant filiis. ideo Vergilius Pallantis corpus facit excipi facibus, quia acerbum funus. funera autem alii a funalibus candelis, sebo vel cera circumdatis, dicta <tradunt>, quod his praelucentibus noctu efferrentur mortui: alii a fungendo, quod eo supremo in eo qui decessit, officio fungimur, vel quod hi qui mortui sunt 'vita functi' dicuntur. alii tradunt, de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et si id fiat, familia funestata sit. ergo hic merito Pallantis funus facibus celebratur, ut filii. alii, sicut Varro et Verrius Flaccus, dicunt: si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur cereis facibusque praelucentibus, ad cuius exsequias nemo rogabatur. sane haec corpora sive proici iubebantur, a cadendo, sive quod sepultura carebant 'cadavera' dicta.

[144] discriminat id est dividit: unde et discrimen capitis muliebris dicitur, ex eo quod caput auro discernat.

[146] succedere uttumulo sineret succedere terrae” .

[147] incendunt implent, utclamore incendunt caelum Troesque Latinique” .

[148] vis vlla nec aetatis inbecillitas, nec severitas regia.

[149] feretro pallante reposto id est posito Pallantis feretro: nam antiptosis est.

[152] non haec o palla dederas promissa parenti cautius v. s. v. t. c. m. duplex expositio est. aut enim hoc dicit: non mihi talia promittebas, ut crederem cautius te dimicaturum; ut intellegamus proficiscentem Pallantem promisisse patri victoriam, caedem hostium, plurima spolia; qui enim haec cogitat, cautelae obliviscitur aviditate vincendi. aut certe 'non' pro 'nempe' accipiamus, ut in Terentionon tu hunc rus produxisse aiebas?” id est 'nonne', 'nempe', ut nunc sit sensus: nempe haec mihi dederas promissa discedens, quia cautius fueras dimicaturus. alii non 'parenti', sed 'petenti' legunt, ut non iure adfectionis quam filius patri debebat, sed humanitatis eum convenire videatur: petenti mihi, o Palla, fidem dederas te cautius quam fortius dimicaturum: et adfirmant, si 'parenti' legendum esset, potuisse dici 'non haec, o fili, dederas promissa parenti'. alii haec κατὰ τὸ σιωπώμενον dicta accipi volunt.

[154] in armis apud armatum, cuius consilium cupiditas victoriae plerumque conturbat.

[155] praedulce decus aut valde dulce, aut quasi inmaturum.

[156] primitiae rudimenta, quasi Troiani. bellique propinqui vel quod ante maturam aetatem Pallantis venerit: aut 'propinqui' nimium vicini, quo Pallas mitti posset. sane hoc bellum 'antarium' vocari solitum, quod sit ante urbem, quasi ante aras.

[157] dura misera et infelicia.

[158] vota precesque meae suprafors et vota fecit” . tuque o sanctissima conivnx 'sanctum' non semper sacrum, neque religiosum est, ut hic, ubi 'sanctissima' incorruptae castitatis significat: unde et sanctae leges appellantur quae neque corruptae sunt, neque corrumpi possunt.

[159] felix morte tua ea re felix, qua ceteri dolent. et bene 'tua', ne, ut ipse, filii morte fieret infelix.

[160] vivendo vici mea fata diu vivendo, ut in bucoliciso Lycida, vivi pervenimus” . 'vici' autem 'mea fata', id est naturalem ordinem vita longiore superavi, in hoc tantum, ut superstes essem filio meo: namque hic ordo naturalis est, ut sint parentibus superstites liberi. fata ergo eius generalia dixit, referens se ad naturalem ordinem, non ad fatum proprium; nam fata superare nemo hominum potest. unde multi sic distinguunt 'contra ego vivendo vici' vitam scilicet filii: nam hoc est 'superstes restarem ut genitor': ut 'mea fata' per exclamationem dictum sit. sciendum tamen, etiam inrationabilia dolentibus dari. vivendo vici] id est supervixi: veteres enim 'vivendo vincere' dicebant supervivere, utmulta virum volvens vivendo saecula vincit” : nam et in togatis 'victrices' appellantur, quae viros extulerunt: Plautus in Epidicoquia tibi licuit eum vivendo vincere(Epid. 177).

[161] restarem essem.

[162] obrverent rutvli telis id est 'me'. et bene etiam sibi irascitur: sic enim natura maerentis exprimitur. dedissem reddidissem.

[163] pompa exequialis scilicet. me vehementius pronuntiandum. et bene 'Pallanta' ipsum nomen.

[164] nec vos argverim t. exonerat eorum pudorem, ne videantur ei causa orbitatis fuisse, dicens sibi hoc fataliter debitum. 'arguerim' autem alias indicaverim, utdegeneres animos timor arguit” , alias accusaverim, ut nunc: Ciceroarguis fatentem” .

[165] senectae deest aetati; nam senecta aetas dicitur: Sallustiussenecta iam aetate” . per se autem plenum est si 'senectus' dicamus, quod metri causa minus dixit: nam si 'senecta', aut addendum 'aetas', aut intellegendum.

[166] quod si inmatura manebat magnifice servat decorum, quod se revocat ad heroicam consolationem.

[168] ducentem in Latium teucros cecidisse ivvabit lucrum quodammodo putat, inpendisse pro amicorum felicitate filium, qui morti fuerat acerbo funere fataliter debitus. et est a qualitate beneficii solacium.

[169] non alio digner te funere palla latenter hic Aeneae ostenditur pietas, qui in amici funus tanta contulit, ut pater amplius praestare non possit. alii 'dignem' legunt iuxta veteres ab eo quod est 'digno': Calvushunc tanto munere digna” , Pacuvius in Hermionecum neque me inspicere aequales dignarent meae” , ipse Vergiliusconiugio Anchisa Veneris dignate superbo” .

[170] quam pius Aeneas deest 'quo', ut sit 'quam quo'.

[173] tu quoque nunc stares inmanis truncus in armis id est in trunco armatus, sicut isti duces, de quibus haec sunt tropaea: nam supra aitindutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces” .

[174] esset par aetas vel mea, vel filii; nam ad utrumque potest referri.

[175] teucros quid demoror armis 'ab armis'. et hoc videtur dicere: dimittendi sunt Troiani, ut morte Turni satis fiat doloribus meis: quod etiam posteriora significant.

[179] meritis vacat hic tibi solus fortunaeque locus nihil est aliud quod possit vel virtus tua, vel fortuna praestarenam his rebus victoria contingitnisi ut occiso Turno et vindices filium et patrem consoleris orbatum.

[181] sed gnato manes perferre sub imos ac si diceret hanc solam esse causam, quae eum cogat ad vitae patientiam, ut filio Turni nuntietur interitus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: