previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[463]

[464] inani epitheton est picturae, aut quia caret corporum quae imitatur plenitudine, aut quia nullius est utilitatis, sed tantum delectat; nam apud veteres ματαιοτεχνία vel ψευδοτεχνία dicta est. 'pascit' autem delectat, utnon animum modo uti pascat prospectus inanem” ; vel ut quidam volunt ad stupentis animum rettulit, qui vel inanibus commovebatur.

[465] multa gemens graecum est πολλὰ στενάζων. largoque umectat flvmine vvltum tapinosis est quia dixit 'umectat'. 'largo' nam 'flumine' est fluore, id est fluxu ipso.

[466] pergama circum abusive; non enim circa Pergama, hoc est arcem, sed circa Troiam bella gerebantur.

[467] Troianae ivventus definitio est Hectoris, utCatillusque acerque Coras, Argiva iuventus” . et re vera sic paene ubique Homerus ponit, ut Hectori tantum vel Achilli totus cedat exercitus.

[468] hac phryges bene ubique Vergilius pro negotii qualitate dat Troianis et nomina. nam timidos Phrygas vocat, ut hoc loco, itemo vere Phrygiae, neque enim Phryges” ; Dardanidas generosos, utDardanidae magni genus alto a sanguine divum” ; Laomedontiadas perfidos, utnondum Laomedonteae sentis periuria gentis” ; Troas fortes, utTroes agunt, princeps turmas inducit Asilas” ; Hectoreos quoque fortes, utnunc nunc insurgite remis, Hectorei socii” . cristatus achilles secundum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse. 'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino.

[469] nec procul hinc rhesi Rhesus rex Thraciae fuit, <ut]2 quidam tradunt Martis, ut alii Hebri vel Strymonis et Euterpes Musae filius: qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi speculatum venerant; abductique sunt equi, quibus pendebant fata Troiana, ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio bibissent, Troia perire non posset.

[470] primo somno prima parte noctis, utlibra die somnique pares ubi fecerit horas” . aut 'primo somno', ut graviorem ostenderet somnum; aut prima nocte, quia ante Rhesus in Troia non fuerat.

[471] tydides Diomedes. et bene Vlixen celat propter Aeneam, ut supra diximus, aut quia secundum Homerum occidente Diomede cadavera vlixes trahebat.

[472] ardentes et candidos significat et veloces, utpernicibus ignea plantis” . si ignea velox est, sine dubio et ardens.

[473] xanthum fluvium Troiae.

[474] parte alia fugiens amissis troilus armis 'parte alia' scilicet templi. et veritas quidem hoc habet: Troili amore Achillem ductum palumbes ei quibus ille delectabatur obiecisse: quas cum vellet tenere, captus ab Achille in eius amplexibus periit. sed hoc quasi indignum heroo carmine mutavit poeta. fugiens fugere volens accepto iam vulnere. amissis armis vel aetatis inbecillitate, vel vulneris doloreincipientibus.

[475] infelix multi hoc loco distinguunt et subiungunt 'puer atque inpar congressus Achilli', ut ex eo inparem ostendat, quod puer; sed tamen etiam si iungas 'puer', unus est sensus. atque inpar ac si diceret, etiam si puer non esset. congressus achilli congredior tibi antiqui dicebant, sicut pugno tibi, dimico tibi. hodie dicimus congredior tecum, pugno tecum, dimico tecum.

[476] fertur equis trahitur. currv curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent. potuerunt ergo et simplicibus. resupinus resupinus quo modo hastam trahebat? sed intellegitur Achillis hastam transisse per pectus et a parte qua ferrum est a tergo trahi. inani sine rectore; nam corpus haerebat.

[477] lora tenens tamen quamquam mortuus.

[478] versa tracta, ut Plautusinveniam omnia versa, sparsa” . venit autem ab eo quod est verror. inscribitur dilaceratur, ut Plautuscorpus tuum virgis ulmeis inscribam” . hasta hostili scilicet, quam sicut dictum est transfixus trahebat.

[479] interea dum haec geruntur. et satis opportune a matribus festinatur ad templum, ut alibinec non ad templum summasque ad Palladis arces” . interea ad templum cum Diomedes auxilio Minervae plurimos Troianorum fudisset, Helenus, Priami filius, vates monuit, ut Minervae numen exoraretur, et cum precibus deae ponerent vestem quam regina speciosissimam habebat, id est peplum, unde post Minervae palla peplum appellata est. dea tamen, memor iudicii Paridis, Troianis infesta permansit. et mire in picturatemporali adverbio quamvis non possit. non aequae id est iniquae, infestae. litotes figura est, ut alibiet vacuis Clanius non aequus acerris” .

[480] passis participium est ab eo quod est 'pandor'. ideo autem non facit 'pansus', quia plerumque 'n', quod in prima verbi positione invenitur, in praeterito participio non est. de qua re euphonia iudicat, ut ab eo quod est 'tundor' et 'tunsus' facit, uttunsae pectora palmis” , et 'tusus', utnon obtusa adeo gestamus pectora Poeni” . sciendum tamen est, licet alia euphoniae causa varientur vel in generibus vel in numeris, 'nactus' tamen et 'passus' 'n' penitus numquam accipere. peplumque ferebant peplum proprie est palla picta feminea Minervae consecrata, ut Plautusnumquam ad civitatem venio, nisi cum infertur peplum” . hodie tamen multi abutuntur hoc nomine.

[481] suppliciter tristes ut decet rogantes. et bene addidit 'suppliciter', quia et per iracundiam, et per gravitatem, et per religionem, et per dolorem tristes sumus. suppliciter tristes] hoc est rogantes cum tristitia. tunsae pectora utoculos suffusa” .

[482] aversa irata significat. nec enim poterat convertere se simulacrum. sic alibitalia dicentem iamdudum aversa tuetursi tuetur, quomodo aversa, nisi iratam intellegas? ergo aversa ad animum refertur.

[483] ter circum iliacos] hoc ad Aeneam referendum est, qui sciebat. ter circum iliacos apud auctores multa ad sensum, non ad aspectum possunt referri. tertio enim tractum intellegere possumus, non in pictura conspicere. unde est et illudmulcere alternos et corpora fingere lingua” . aut certe tale erat in pictura corpus, ut in eo appareret frequentis raptationis iniuria. sane huius rei ordo talis est. Patroclus cum iratum Achillem propter Briseidem sublatam ut adversum Troianos pugnaret exorare non posset, petit ab eo arma quae Peleo Vulcanus fecerat; quibus indutus dum Achilles crederetur, fugatis Troianis omnibus etiam plurimos interemit, ipse vero ab Hectore occisus est. quo dolore Achilles conpulsus, inpetratis per matrem a Vulcano armis, Hectorem proelio superatum peremit, eiusque corpus ad currum religatum circa muros Ilii traxit, quod post placatus auro repensum Priamo reddidit. raptaverat bene forma usus est frequentativa, per quam ostendit quod per numerum dixerat.

[484] exanimum exanimus et exanimis dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis. ergo pro nostro arbitrio aut secundae erunt declinationis, aut tertiae; sed a tertia ablativum singularem in i mittunt, quia communis sunt generis. exanimis autem est mortuus, ut hic indicat locus, exanimatus vero timens, utexanimata sequens inpingeret agmina muris” . vendebat ingenti arte utitur verbis: nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto exsecutus est tempore dicendo 'raptaverat', non 'raptabat'.

[485] tum vero ingentem gemitum iam enim superius eum lacrimasse dixerat: hoc ergo addidit visum Hectoris corpus, ut etiam graviter gemeret. non ergo tum primum, sed tum maxime.

[486] ut currus quo tractus est. amici autem plus est, quam si Hectoris diceret. alibiparvumque patri tendebat Iulum” , cum potuerit dicere 'mihi'.

[487] manus inermes aut sine sceptro, aut supplices, utdextras tendamus inermes” : quod tractum est de historia; qui enim se dedunt, inermes supplicant. aut re vera inermes tunc; contra Pyrrhum enim processit armatus. sane per transitum historiam tetigit, quia constat Priamum, cum ad supplicandum tentorium Achillis fuisset ingressus, dormientem Achillem excitavisse, ut pro filii corpore rogaret eum, cum eum potuisset occidere: licet hoc Homerus propter Achillis turpitudinem supprimat.

[488] se quoque principibus permixtum agnovit achivis aut latenter proditionem tangit, ut supra diximus: ut excusatur ab ipso in secundoIliaci cinereset cetera: aut virtutem eius vult ostendere; nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari, ut SallustiusCatilina longe a suis inter hostilia cadavera repertus est” . Cornutus tamen dicit versu istovadimus inmixti Danaishoc esse solvendum.

[489] eoas 'e' naturaliter longa est, fit tamen brevis interdum cum eam vocalis sequitur, utprimo surgebat Eoo” . nigri memnonis arma quia Tithonus, frater Laomedontis, raptus ab Aurora filium suum Memnonem ex ipsa progenitum, inlectus dono vitis aureae Priamo ad Troiae misit auxilia. qui congressus cum Achille ab eo est interemptus, cuius mortem mater Aurora hodieque matutino rore flere dicitur. 'nigri' autem dixit Aethiopis, unde prima consurgit Aurora. arma Vulcania, ut ille indicat versuste potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx” .

[490] ducit amazonidum hoc est quod supra dixitvidet Iliacas ex ordine pugnas” . Homerus enim haec omnia tacuit quae facta sunt post Hectoris mortem. 'Amazonidum' autem derivatio est pro principalitate, sicutScipiadas duros bellopro Scipionibus. sane Amazones dictae sunt vel quod simul vivant sine viris, quasi ἅμα ζῶσαι, vel quod unam mammam exustam habeant, quasi ἄνευ μαζοῦ. has autem iam non esse constat, utpote extinctas partim ab Hercule, partim ab Achille. peltis scutis brevissimis in modum lunae iam mediae. lunatis autem participium a feminino genere derivatum.

[491] penthesilea furens furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire. sed hoc per transitum tangit, nam furor bellicus intellegitur. an 'furens', quia maiora viribus audebat. haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit. 'ducit' autem et 'ardet' ad laudem picturae pertinet.

[492] avrea amphibolon est hoc loco, utrum ipsa aurea, an aurea cingula. sciendum tamen plerumque amphiboliam metri ratione dissolvi, utaurea composuit spondaDido 'aurea': si enim ad spondam referas, non stat versus. subnectens subnexa habens. exertae nudatae; nudant enim quam adusserint mammam.

[493] virgo et sexum ostendit et aetatem. virgo] plus dixit, quam si feminam diceret. figuram tamen Graecam facit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: