previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[575]

[577] tartarus vel quia omnia illic turbata sunt, ἀπὸ τῆς ταραχῆς: aut, quod est melius, ἀπὸ τοῦ ταρταρίζειν, id est a tremore frigoris; sole enim caret.

[578] bis patet in praeceps ideo 'in praeceps' addidit, quia potest quid etiam sursum patere. videtur autem hoc prudentioribus ideo dictum, quia secundum rationem sphaerae sol cum in unam concesserit partem, duae quasi Tartarum faciunt: una, a qua discessit, et altera, ad quam numquam accedit: quod melius sphaerae indicat ratio. hoc autem dicit: Tartarus ipse bis tantum in praeceps patet et tendit sub umbras, quantus est suspectus, id est altitudo, ad Olympum aetherium. deest 'est'.

[580] hic genus antiquum terrae id est primum: Titanas enim contra Saturnum genuit, Gigantas postea contra Iovem. et ferunt fabulae Titanas ab irata contra deos Terra ad eius ultionem creatos, unde et Titanes dicti sunt ἀπὸ τῆς τίσεως, id est ab ultione. de his autem solus Sol abstinuisse narratur ab iniuria numinum, unde et caelum meruit.

[582] aloidas geminos Aloeus Iphimediam uxorem habuit, quae conpressa a Neptuno duos peperit, Otum et Ephialten, qui digitis novem per singulos menses crescebant. freti itaque altitudine, cum adhuc novem annorum essent, caelum voluerunt subvertere, sed confixi sunt Dianae et Apollinis telis. Aloidas autem sic dixit, sicut de Hercule Amphitryoniades dicimus. geminos sui similes.

[585] crudeles poenas saevas, nimias; nam non dicit indignas ferentem qui sacrilegus fuit. salmonea Salmoneus Aeoli filius fuit, non regis ventorum, sed cuiusdam apud Elidem, ubi regnavit. qui fabricato ponte aereo super eum agitabat currus ad imitanda superna tonitrua, et in quem fuisset iaculatus facem, eum iubebat occidi. hic postea verum expertus est fulmen.

[588] mediaeque per elidis urbem hinc est indignatio, quod in ea civitate Iovem imitabatur, in qua specialiter Iuppiter colitur.

[592] densa inter nubila ostendit fulminis causam.

[593] fumea lumina id est terrena; nam aetherius ignis caret fumo, solo enim splendore viget.

[595] nec non et tityon Tityos Terrae secundum alios filius fuit, secundum alios a Terra nutritus: unde poeta elegit sermonem, quo utrumque significaret, nam 'alumnum' dixit. hic amavit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat: quamquam Homerus vicissim dicat duos vultures sibi in eius poenam succedere. sane in usu est 'vultur', licet Cicero 'vulturius' dixerit, quod quidem potest esse et derivativum: Enniusvulturus in campo miserum mandebat homonem” . declinatur autem 'hic Tityos huius Tityi', sicut 'Delos Deli'.

[596] per tota novem cui ivgera corpus porrigitur quantum ad publicam faciem, magnitudinem ostendit corporis; sed illud significat, quia de amatore loquitur, libidinem late patere, ut ait supranec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi” . sane de his omnibus rebus mire reddit rationem Lucretius et confirmat in nostra vita esse omnia quae finguntur de inferis. dicit namque Tityon amorem esse, hoc est libidinem, quae secundum physicos et medicos in iecore est, sicut risus in splene, iracundia in felle: unde etiam exesum a vulture dicitur in poenam renasci: etenim libidini non satis fit re semel peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatiusincontinentis aut Tityi iecur” . ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos iamiam casurus inminet lapis, superstitiosos significari, qui inaniter semper verentur et de diis et caelo superioribus male opinantur: nam religiosi sunt qui per reverentiam timent. per eos autem qui saxum volvunt ambitum vult et repulsam significari, quia semel repulsi petitores ambire non desinunt. per rotam autem ostendit negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque volvuntur.

[598] fecundaque poenis fecunda in poenam.

[599] rimatur pascitur, utrimantur prata Caystri” .

[600] fibris fibrae sunt eminentiae iecoris.

[601] quid memorem lapithas hi populi Thessaliae fuerunt, quibus imperabat Ixion, amicissimus, ut diximus supra, Iovi, Phlegyae filius. qui post nubis coitum fictae in formam Iunonis, cum se de eius stupro iactaret, ab irato Iove ad inferos trusus est et illic religatus ad rotam circumfusam serpentibus. pirithoum et hic unus de Lapithis fuit, qui cum Theseo descendit ad rapiendam Proserpinam.

[603] adsimilis valde similis: 'ad' enim vacat, et a maioribus ad ornatum adhibebatur, ut Horatiusqua populus adsita certis limitibus vicina refugit iurgia” . lucent genialibus altis aliud est. Tantalus, rex Corinthiorum, amicus numinibus fuit. quae cum frequenter susciperet et quodam tempore defuissent epulae, filium suum Pelopem occidit et diis epulandum adposuit. tunc abstinentibus cunctis, Ceres umerum eius exedit, et cum eum dii per Mercurium revocare ad superos vellent, eburneus ei est umerus restitutus, utumeroque Pelops insignis eburno” . ideo autem sola Ceres dicitur comesse, quia ipsa est terra, quae corpus resolvit. per Mercurium autem ob hoc fingitur esse revocatus, quod ipse est deus prudentiae, per quam philosophi deprehenderunt παλιγγενεσίαν vel μετεμψύχωσιν. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans nec undis praesentibus nec vicinis eius pomariis perfruatur. per haec autem avaritia significatur, ut etiam Horatiusquid rides? mutato nomine de te fabula narratur” . genialibus veluti genialibus: nam geniales proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicti a generandis liberis.

[604] avrea fulcra quibus fulcimur, id est sustinemur.

[605] regifico luxv regali ambitu. furiarum maxima id est saevissima, hoc est Fames, utvobis Furiarum ego maxima pando” . unde et famem praenuntiat, ut hanc esse Furiarum maximam doceat.

[606] et manibus illorum scilicet, non suis.

[607] facem attollens iniciens ignem avaritiae, ut abstineant.

[608] invisi fratres haec quidem constat dicta esse generaliter, possunt tamen etiam ad speciem trahi, ut Aegyptum et Danaum, Atreum et Thyesten, Eteoclen et Polynicen significare videatur. bene autem dicendo 'invisi' per id quod leve est, etiam maiora conplexus est.

[609] pulsatusve parens item quod levius est dixit parricidii comparatione. possumus autem Oedipum accipere, extinctorem Lai. aut fraus innexa clienti ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum estpatronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto” : si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres, tantundem est clientem, quantum filium fallere. et hoc posse fieri ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de avaris potentibus, ait de vicino clientepellitur paternos in sinu ferens deos” . Urbano tamen hoc displicet et dicit rarum esse hoc magisque contrarium, cum magis patronos decipiant frequenter clientes. vult autem intellegi praevaricatores, qui patroni sunt clientium, quos nunc susceptos vocamus.

[611] nec partem posvere svis bene addidit 'suis', id est cognatis, adfinibus. haec enim fuerat apud maiores donandi ratio, non profusa passim: nam hoc est velle inaniter perdere. unde Cicero ait in libris legumstipem prohibeo: nam auget superstitionem et exhaurit domos” . dignis igitur largiendum est, unde Horatiuscur eget indignus quisquam, te divite?” id est indignus paupertate.

[612] ob adulterium caesi si 'occisi', Aegisthum significat, Thyestae filium: si re vera 'caesi', Sallustium, quem Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suae uxoris, filiae Sullae. quique arma secuti impia nec veriti dominorum fal- lere dextras hoc loco videtur blandiri Augusto, quia contra Caesarem, patrem eius, multi quibus ignovit, arma susceperant: est namque eius dictum, dare quidem se veniam Pompeianis, sed ab ipsis quandoque esse periturum: ut 'arma impia' civilia dixerit bella, quae moverunt Pompeiani contra acceptae veniae fidem. sed non procedit. nam si 'arma impia' dixit bellum civile, tangit et Augustum et Caesarem, qui et ipsi civilia bella tractarunt. item si culpat eos qui contra fidem datae veniae dimicaverunt, tangit Augustum: nam transierunt ad eum ab Antonio duo milia equitum, per quos est victoriam consecutus: Horatiusad hunc frementes verterunt bis mille equos Galli canentes Caesarem” . fecit praeterea iniuriam Augusto vel Caesari si eos 'dominos' dixit, quod apud maiores invidiosum fuit: nam 'patres patriae' dicebantur, non 'domini': IuvenalisRoma patrem patriae Ciceronem libera dixit” . melius ergo est ut bellum a Sexto Pompeio, Pompei filio, in Siculo freto gestum accipiamus. nam occiso patre Siciliam tenuit et collectis inde servitiis vastavit sex annis ultro citroque Siciliam, postea victus est ab Augusto et Agrippa: Horatiusminatus urbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis” . et hoc sensu tam 'arma impia', quam 'dominorum' congruit commemoratio.

[614] poenam expectant quod gravius est: nam in expectatione et praesens metus est et dolor futurus, in ipsa autem poena solus est dolor.

[615] forma viros id est causa criminis vel regula: singulis enim sceleribus sunt statuta supplicia ex more Romano, quem sequitur.

[616] saxum ingens volvunt alii Sisyphum dicit, qui deorum consilia hominibus publicavit. radiisque rotarum Ixionem dicit, ut alibi ostenditatque Ixionii vento rota constitit orbis” , licet supra dixeritquos super atra silex” : nam de his fabulis variae sunt in ipsis auctoribus opiniones.

[617] aeternumque sedebit infelix theseus contra opinionem, nam fertur ab Hercule esse liberatus: quo tempore eum ita abstraxit, ut illic corporis eius relinqueret partem. frequenter enim variant fabulas poetae: Hippolytum Vergilius liberatum ab inferis dicit, Horatius contraneque enim Diana pudicum liberat Hippolytum” .

[618] phlegyasque miserrimus omnes admonet si 'Phlegyas' nominativus est singularis, hoc dicit, Phlegyas omnes admonet apud inferos poenas ferentes: si autem 'Phlegyas' accusativus pluralis est, Theseum omnes Phlegyas admonentem debemus accipere. hi namque secundum Euphorionem populi insulani fuerunt, satis in deos impii et sacrilegi: unde iratus Neptunus percussit tridenti eam partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit. Phlegyas autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo vitiavit, unde suscepit Aesculapium. quod pater dolens, incendit Apollinis templum et eius sagittis est ad inferos trusus: StatiusPhlegyam subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu” .

[620] discite ivstitiam hoc est, vel nunc in poenis locati.

[621] vendidit hic auro patriam etiam haec licet generaliter dicantur, habent tamen specialitatem: nam Lasthenes Olynthum Philippo vendidit, Curio Caesari xxvii. s. Romam: de quo LucanusGallorum captus spoliis et Caesaris auro(4.820).

[622] fixit leges pretio atque refixit possumus Antonium accipere secundum Ciceronem in Philippicis ubi aitlegesne fixisti?” 'fixit' autem ideo, quia incisae in aereis tabulis adfigebantur parietibus.

[623] hic thalamum invasit natae Thyestes, unde Aegisthus natus est, item Cinyras: nam quod Donatus dicit nefas est credi, dictum esse de Tullio. vetitosque hymenaeos legibus scilicet: nam dicendo 'vetitos' ostendit fuisse, ut est apud Persas hodieque. unde Donatus male aitnatura et legibus vetitos” .

[624] avsi omnes inmane nefas avsoque potiti illic sunt et qui fecerunt et qui conati sunt. dicit autem secundum Romanum ritum, in quo non tantum exitus punitur, sed et voluntas.

[625] non mihi si lingvae centum sint Lucretii versus sublatus de Homero, sedaerea voxdixit.

[626] scelerum comprendere formas utaut quae forma viros fortunave mersit” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: