previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[49]

[50] talia flammato quod superius intermiserat nunc reddidit. nam dixerat superius 'haec secum' et modo ait 'volutans', id est cogitans. multi sane 'talia volutans' talia revolutans accipiunt.

[51] nimborum nimbi nunc ventos significant, plerumque nubes vel pluvias: ergo prout locus fuerit intellegamus. proprie tamen nimbi vocantur repentinae et praecipites pluviae; nam pluvias dicimus lentas et iuges. et figurate 'patriam, loca'; unum enim varietas ipsa significat. loca feta nunc plena, ut alio locofeta armis” . sciendum est autem fetam dici et gravidam et partu liberatam, utfecerat et viridi fetam Mavortis in antro” ; enixam autem eam fuisse lac, quod pueris praebebatur, ostendit. item fetam gravidam illo loco ostendit, “non insueta graves temptabunt pabula fetas” . ergo quia feta medius sermo est, bene hoc loco epitheto discrevit, dicens 'graves fetas', ut bonum facinus et malum facinus dicimus, bonum venenum et malum venenum. avstris figura est celebrata apud Vergilium: et est species pro genere. legerat apud Enniumfurentibus ventis” , sed quasi asperum fugit et posuit 'austris' pro ventis.

[52] aeoliam venit novem insulae, quae sunt post fretum Siciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege, Hippotae filio, licet habeant et propria nomina. unde et Vergilius aitAeoliam Liparen” . poetae quidem fingunt hunc regem esse ventorum, sed ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum inperitis visus est ventos sua potestate retinere. aeoliam venit in Aeoliam. detraxit <praepositionem>, utItaliam fato” . Aeolus Hippotae sive Iovis sive Neptuni filius. qui cum immineret bellum, quo Tyrrhenus, Lipari frater, Peloponnesum vastare proposuisset, missus ab Agamemnone, ut freta tueretur, pervenit ad Liparum, qui supra dictas insulas regebat imperio, factaque amicitia Cyanam filiam eius in matrimonium sumpsit et Strongulam insulam in qua maneret accepit. hic illic, ut superiushic currus fuit” . vasto antro physica ratione hoc fingit poeta. naturale enim est ut loca concava plena sint ventis. sane 'vasto' pro desolato veteres ponebant. Ennius Iphigeniaquae nunc abs te viduae et vastae virgines sunt” . ponebant et pro magno. Clodius commentariorumvasta: inania magna” .

[53] luctantes elaborantes egredi vel inter se saevientes. sonoras graves sonis, et est tempestatis epitheton. ordo autem talis est, Aeolus ventos et tempestates sonoras vasto antro premit. quidam 'sonoras' semper strepentes tradunt, utfluminibusque sonoris” ; nam sonorum est quidquid sine intermissione sonum servat, sonans vero quod ad tempus auditur. male autem quidam accipiunt 'sonoras' pro sonantes, cum sit proprium 'sonoras', ut θάλασσά τε ἠχήεσσα. aliud est enim ἠχοῦσα, id est sonans.

[54] ac vinclis et carcere frenat translatio est per poeticam licentiam facta. carcer autem est undecumque prohibemur exire, dictus quasi arcer ab arcendo. locum autem, in quo servantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari; unde vero erumpunt quadrigae, carceres dicimus numero tantum plurali, licet plerumque usurpet poeta, ut estruuntque effusi carcere currus” . alii vinclis carceris tradunt, utquam ferro excisam crebrisque bipennibus instant” .

[55] illi indignantes hic aperte ostendit, quid sit 'luctantes'. magno cum murmure montis non circum montis claustra, sed cum magno montis murmure fremebant. et est maior sensus: sic fremebant, ut etiam antra possent sonare. cum murmure montis] sic dixit Pacuviusmurmur maris” , quia ventos murmur sequitur, ut ipse alibimagno misceri murmure pontum” .

[56] circum fremunt quidam hoc loco 'fremunt' id est imperia recusant intellegunt, ut apud Cassium in annalium secundone quis regnum occuparet, si plebs nostra fremere imperia coepisset” , id est recusare. ita et hic ostendit ventos imperia recusantes. non numquam 'fremere' velle significat, utarma amens fremit, arma toro tectisque requirit” . celsa arce secundum quod superius diximus. venti enim melius deprehenduntur ex alto. sedet non otiatur, sed curat; apud antiquos enim 'sedet' considerat significabat, ut alio loco aitTurnus sacrata valle sedebat” .

[57] mollitque animos id est ventos ἀπὸ τῶν ἀνέμων, ut ipse alibiquantum ignes animaeque valentet Horatiusinpellunt animae lintea Thraciae” . 'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet, vitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse.

[58] maria ac terras caelumque profundum atqui quattuor elementa sunt, terra aqua aer aether. sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia venti non turbant superiora, ut ait Lucanuspacem summa tenent(2.273), sed aut terras aut maria aut aerem. nam caelum hoc loco pro aere posuit, ut Lucretiusin hoc caelo qui dicitur aer” . 'profundum' autem et sublime dicitur [et profundum mare], ut 'supremum' <et> altumpro supreme Iuppiter” , <et> postremum. potest et ad maria et ad terras referri. quidam 'profundum' in profundum accipiunt, alii pro funditus. et sicut hic 'profundum' in altitudinem, sic alibi fastigia de infima parteforsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras” .

[59] ferant auferant; et est aphaeresis. rapidi veloces, ut supra. verrantque verrere est trahere, a rete, quod verriculum dicitur. est autem principalitas verbi verro verris, praeteritum versi, unde et fit participium versus, hinc alibiet versa pulvis inscribitur hasta” , id est tracta.

[60] speluncis atris vel tenebrosis, vel magnis.

[61] id metvens timens. ergo Iuppiter timet, non sibi, sed elementis, ne turbentur eruptione ventorum, ut si bellorum tempore dicas virum fortem timere, non sibi, sed liberis suis. hoc metvens] providens cavens. molemque et montes id est molem montis. et est figura, ut una res in duas dividatur, metri causa interposita coniunctione, ut alio locopateris libamus et auro” , id est pateris aureis.

[62] foedere modo lege, alias pace, quae fit inter dimicantes. foedus autem dictum vel a fetialibus, id est sacerdotibus per quos fiunt foedera, vel a porca foede, hoc est lapidibus occisa, ut ipseet caesa iungebant foedera porca” .

[63] et premere et laxas sciret dare ivssus habenas permansit in translatione, utvinclis et carcere frenat” . 'iussus' autem ob hoc posuit, quia suo nihil facit imperio. nam tolle hoc, et maior est omnibus diis, si ad eius voluntatem possunt elementa confundi: ut ipseAeolus mihi iussa capessere fas est” . simul ventorum ostenditur vis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret imperio. et premere e. l. s. d. i. h.] alioquin Iunoni obsequi non posset. alii 'iussus' ita intellegunt, non cum iuberetur eum hoc facere, sed ita administrare, ut etiam iussus erat, secundum desiderium temporum.

[64] ad apud quem, ut supra.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: