previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[247]

[250] obtutu tenet ora ordo est: Latinus defixa tenet ora et obtutu, id est intuitu solo haeret inmobilis.

[251] intentos volvens oculos cogitantis est gestus: sic de Boccho Sallustiusvultu et oculis pariter atque animo variis” .

[252] regem picta movet quippe regem. et hoc est 'labor Iliadum'.

[256] portendi porro tendi, praedici, significari.

[257] paribus avspiciis pari potestate. et tractum est ex comitiis, ut diximus supra.

[259] di nostra incepta secundent antiquo more locuturus de publicis rebus, id est de pace et nuptiis filiae, facit ante deorum commemorationem, sicut etiam in omnibus Catonis orationibus legimus. hinc est in divinatione Ciceronissi quid ex aliqua vetere oratione Iovem ego optimum maximum” . ipse etiam Vergiliuspraefatus divos solio rex infit ab alto” .

[260] avgurium propter ea quae dicta sunt supra. quod optas id est pax.

[261] nec sperno quia dixerat 'fortunae parva prioris'. et est litotes, id est libenter accipio.

[262] uber agri ubertas: alibipecorique et vitibus almis aptius uber erit” . et est maior petitione promissio: nam illi tantum litus petierant.

[266] pacis erit id est foederis: ab eo quod sequitur id quod praecedit. Tyranni Graece dixit, id est regis, nam apud eos tyranni et regis nulla discretio est: licet apud nos incubator imperii tyrannus dicatur. declinatur autem etiam haec τύραννος.

[268] est mihi nata male multi arguunt Vergilium quod Latinum induxit ultro filiam pollicentem, nec oraculum considerantes, quia Italo dari penitus non poterat, nec Aeneae meritum, quem decebat rogari. nam antiquis semper mos fuit meliores generos rogare: sic Terentiushac fama inpulsus Chremes ultro ad me venit, unicam gnatam suam” . Hesiodus etiam περὶ γυναικῶν inducit multas heroidas optasse nuptias virorum fortium.

[269] sortes modo abusive pro oraculis posuit; nam ducuntur sortes, et hic a Fauno oraculum, non sortes acceperat. plurima caelo monstra sinunt aut per augmentum dixit: aut etiam alia visa intellegamus: nam duo non sunt plurima.

[271] hoc Latio restare canunt hoc Italiam manere significant: nam sic dicimus 'hoc mihi restat', id est 'manet me illa res'.

[273] mens avgurat 'auguro' dicimus secundum Plinium, cum praesagio mentis futura colligimus, 'auguror' vero tunc, cum futura veris captamus auguriis.

[274] numero omni de trecentis. et perite; nam in legione non nisi trecenti equites erant: quae tamen legio habebat sex milia virorum, per quod ostendit unam habuisse legionem Latinum: unde et alibitercentum, scutati omnes, Volscente magistro” .

[275] in praesepibus altis multa non propter se, sed propter aliud dicuntur: nam per praesepia alta equorum magnitudo monstratur, ut Homerus βαθύπεπλος Ἑλένη, id est longas per vestes.

[276] ordine pro meritis singulorum.

[277] tapetis tertio declinatur hoc nomen: 'tapetum tapeti', ut 'templum templi', unde est 'his tapetis' hoc loco: item 'hoc tapete huius tapetis', ut 'sedile sedilis', unde estqui forte tapetibus altis exstructus” . declinatur et Graece τάπης τοῦ τάπητος, unde estpulchrosque tapetas τοὺς τάπητας” .

[278] demissa monilia pendent suspendenda pronuntiatio est, et ambitus maior est: nam monilia non nisi hominum dicimus, quae nunc ad laudem pro phaleris posuit.

[282] patri quos daedala circe ingeniosa. et hoc fingit eam fecisse. tractum autem est de Homero, qui tales equos habuisse inducit Anchisen. et bene est compositum ad illud quod supra ait 'Troiaeve opulentia derit', ut Troianis nihil de prisca rerum copia deesse videatur. gente autem de equis abusive dixit quod est hominum proprium.

[283] nothos materno ignobiles genere. est autem nomen hoc Graecum, nam latine quemadmodum dicatur non est.

[284] dictis donisque Latini equis et pacis nuptiarumque promissione.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: