previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[285]

[287] gramineum graminosum: Cicero de hastis beneetiamne gramineas hastas” : quia 'gramineum' est ex gramine, 'graminosum' gramine abundans. collibus undique curvis mutavit: non enim silva colles habet, sed est in collibus silva. debuit ergo dicere, quem colles cingebant silvis.

[288] mediaque in valle theatri media in valle erat circus theatri, id est spatium spectaculi. et 'theatri' Graece dixit a circumspectione. omne spectaculum theatrum possumus dicere ἀπὸ τῆς θεωρίας: non enim est speciale nomen.

[290] consessu medium tulit ordo est: quo se Aeneas medium tulit cum multis milibus, et extructo consessu resedit.

[292] animos 'eorum' subaudis.

[293] mixtique sicani quod aitpars et certare parati” .

[295] forma insignis id est decorus. viridique ivventa aetates omnes Varro sic dividit: infantiam, pueritiam, adulescentiam, iuventam, senectam. hae tamen, sicut etiam de temporibus supra diximus, singulae trifariam dividuntur, ut sit prima, viridis, praeceps: hinc est et 'viridi iuventa', etcruda deo viridisque senectus” . item Sallustiussed Mithridates extrema pueritia regnum ingressus matre sua veneno interfecta” .

[296] amore pio pueri] casto, non infami. amore pio pueri aut genetivus est, et dicit eum ob hoc venisse, ne amicum relinqueret: aut distinguendum per se, et est nominativus pluralis, ut 'pueri' non referamus ad aetatem, sed ad agonale studium, in quo sunt puerorum et virorum separata certamina: nam ἄνδρες καὶ παῖδες dicuntur, licet non sint unius aetatis παῖδες ἄνδρες.

[297] regius nouli.

[298] acarnan Epirota: Acarnania enim est pars Epiri.

[299] tegeaeae si derivativum fuerit 'de' non sequitur; si 'Tegeae' legerimus, non stat versus, nisi addita 'de' syllaba. derivativum autem ille indicat locustunc lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem” . et Tegeum oppidum est Arcadiae, a Tegeo Arcadis filio.

[300] helymus ecce ubi subtiliter Helymum cum Aceste ad Siciliam dicit venisse cum ait 'comites senioris Acestae'.

[301] adsveti silvis id est venatores.

[302] quos fama obscura recondit hoc dicendo per contrarium illos omnes esse nobiles indicavit.

[306] cnosia Cretensia: Cnosos enim est civitas Cretae. et bene, sicut etiam in navibus, et generalia dat et specialia. levato nitido, utat levem clipeum sublatis cornibus Io” .

[308] primi aliorum conparatione: nam unus est primus.

[309] flava viridi, ut supraiaspide fulva” .

[310] phaleris equorum ornamentis; sermo Graecus est. habeto habeat: tertia persona est a futuro imperativi, quae in hoc modo numeri singularis similis est secundae.

[311] amazoniam quasi Amazoniam, utsacri tripodes” .

[313] balteus balteus dicitur non tantum quo cingimur, sed etiam a quo arma dependent.

[314] contentus abito quasi de parvo munere. abito abeat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: