Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid 1 ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit, non indiget tempore. Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita 2 mens inexplicabili formidine agitatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.