[18] Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis. Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat. Igitur in diversa distrahitur; si hoc est, perit gloria. Virtus enim concordi animo decreta peragit. Non timet, quod facit.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito
Qua tua te fortuna sinet.