Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tamen tu indignans aliquid aut querens et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignans et querens ? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum. Non feram me, quo die aliquid ferre non potero. Male valeo; pars fati est. Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt; solet fieri. Hoc parum est; debuit fieri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.