Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] " Quid ergo ? " inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo ? Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit." Diversa horum condicio est et illius. Quare ? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. "
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.