[6]
Omnia noctis erant placida composta quiete.Falsum est. Nulla placida est quies, nisi qua 1 ratio conposuit. Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt quam dies. Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur,