Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Claritas," inquit, " laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, non 1 bonum. Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est. Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.
1 bonorum non inserted by Erasmus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.