Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires [p. 316] Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse ? Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat. Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum an calcat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.