Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Omnis sine [p. 8] modo 1 est virtus; modo certa mensura est. Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides. Quid accedere perfecto potest ? Nihil, aut perfectum non erat, cui accessit. Ergo ne virtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit. Honestum quoque nullam accessionem recipit; honestum est enim propter ista, quae rettuli. Quid porro ? Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum ? Crescere posse inperfectae rei signum est.
1 sine modo Capps; in modo MSS. and Hense.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.