Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare ? Nihil liberos suos docebant, quod discendum esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntve virtutem. Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ? Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.