Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] Haec, quae ab Aristotele et Platone ponitur, turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca conprendit. Nam si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt. Ponant inter causas tempus; nihil sine tempore potest fieri. Ponant locum; si non fuerit, ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum; nihil sine hoc nec fit nec perit. Nulla sine motu ars, nulla mutatio est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.