[16] Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam: [p. 320]
Vere fabis satio est: tunc te quoque, medica, putresAn uno 1 tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium; eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura.