Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31] Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant, [p. 406] inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt. Non dubito, quin paratus sit et 1 paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.
1 The reading paratus sit et is nearest to Madvig's paratus sis et; par laus sit Buecheler; parat auset p, parat ausisset L; parata xusset V 1; paratus esset O; parat auisset b. Haupt conj. paratus et.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.