Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt. Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari. Quod longe aliud factum est quam [p. 370] fuit, cum magnum videretur, sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus; novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est. Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit; hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit. Vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.