Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27] Nos quod praecipimus, honestum est; cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori. Quid, tu dicis miscendam ipsi dolori voluptatem ? [p. 146] Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus. " Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem ? Utrum honestius dolor ab animo summovetur an voluptas ad dolorem quoque admittitur ? ' Admittitur ' dico ? Captatur et quidem ex ipso. '
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.