Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] "Quid ergo?" inquis, "Obliviscar amici?" Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est; iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non differo in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt. Cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet; nunc ipse custodis dolorem tuum. Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.