Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: " Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus ! In eculeum inpositi non sic distrahuntur. 1 " Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris ? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et [p. 190] sibi ipse mentitur ? Deinde quod acerbum fuit ferre, 2 tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere. Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.