Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] Quod est hoc ? Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est ? Perfecta ratio. An tu ad suum finem hanc evocas, in quantum potest plurimum crescere ? Tunc beatum esse te iudica, cum tibi ex ea 1 gaudium omne nascetur, cum visis, quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis.
1 tibi ex ea later MSS.; tibi ex BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.