Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Et tamen quo usque vivimus ? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. Scimus a quibus principiis 1 natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit. Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias. "
1 principiis Lipsius; principalis BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.