Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35] De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat. Non potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est. Nec futuri providus est nec praeteriti memor; quid sit consequens, nescit. Ex hoc autem rerum [p. 24] ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura. Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat. Omne enim illi bonum in animo est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.